foros  ·  mapa web  ·  contactar  ·  canal rss  ·  versión texto
usuario:
clave:
inicio > foros > fuentidueña > hilo de foro
foros de fuentidueña
WAAAAH!!! 
Sara Parra | administrador general, dijo el 5/10/2007:
Per idem tempus annorum novem, ab undevicensimo anno aetatis meae usque ad duodetricensimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus, et palam per doctrinas, quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis.<BR />
Hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani: hac popularis gloriae sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus, et contentiosa carmina, et agonem coronarum faenearum, et spectaculorum nugas, et intemperantiam libidinum; illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis, qui appellarentur electi et sancti, afferremus escas, de quibus nobis in officina aqualiculi sui fabricarent angelos et deos, per quos liberaremur.<BR />
Et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis, per me ac mecum deceptis. inrideant me arrogantes, et nondum salubriter prostrati et elisi a te, deus meus, et ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. sine me, obsecro, et da mihi circuire praesenti memoria praeteritos circuitus erroris mei, et immolare tibi hostiam iubilationis. quid enim sum ego mihi sine te nisi dux in praeceps? aut quid sum, cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum aut fruens te, cibo qui non corrumpitur?<BR />
et quis homo est quilibet homo, cum sit homo? sed inrideant nos fortes et potentes, nos autem infirmi et inopes confiteamur tibi.

Para participar en los foros debes utilizar tu nombre de usuario y contraseña.
SI NO ESTÁS REGISTRADO, HAZ CLICK AQUÍ PARA REGISTRARTE.

RESPUESTA 
Ruth San Juan | administrador general, dijo el 6/10/2007:
respuesta




ruta "del románico"
· 63 km. · fácil
ver esta ruta | todas las rutas

VER 
  EN 

 unión europea ministerio de agricultura pesca y alimentación     junta de castilla y león prodercal honose 
© 2024 Comunidad de Villa y Tierra de Fuentidueña [Segovia]
web. www.villaytierrafuentiduena.com ·